| Chapter 2 |
1 |
factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis -
|
2 |
haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino -
|
3 |
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem -
|
4 |
ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David -
|
5 |
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate -
|
6 |
factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret -
|
7 |
et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio -
|
8 |
et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum -
|
9 |
et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno -
|
10 |
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo -
|
11 |
quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David -
|
12 |
et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio -
|
13 |
et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium -
|
14 |
gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis -
|
15 |
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis -
|
16 |
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio -
|
17 |
videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc -
|
18 |
et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos -
|
19 |
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo -
|
20 |
et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos -
|
21 |
et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur -
|
22 |
et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino -
|
23 |
sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur -
|
24 |
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum -
|
25 |
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo -
|
26 |
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini -
|
27 |
et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo -
|
28 |
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit -
|
29 |
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace -
|
30 |
quia viderunt oculi mei salutare tuum -
|
31 |
quod parasti ante faciem omnium populorum -
|
32 |
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel -
|
33 |
et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo -
|
34 |
et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur -
|
35 |
et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes -
|
36 |
et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua -
|
37 |
et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die -
|
38 |
et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem -
|
39 |
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth -
|
40 |
puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo -
|
41 |
et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae -
|
42 |
et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi -
|
43 |
consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius -
|
44 |
existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos -
|
45 |
et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum -
|
46 |
et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem -
|
47 |
stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius -
|
48 |
et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te -
|
49 |
et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse -
|
50 |
et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos -
|
51 |
et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo -
|
52 |
et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines -
|