| Chapter 13 |
1 |
aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum -
|
2 |
et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt -
|
3 |
non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis -
|
4 |
sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem -
|
5 |
non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis -
|
6 |
dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit -
|
7 |
dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat -
|
8 |
at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora -
|
9 |
et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam -
|
10 |
erat autem docens in synagoga eorum sabbatis -
|
11 |
et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere -
|
12 |
quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua -
|
13 |
et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum -
|
14 |
respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati -
|
15 |
respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare -
|
16 |
hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati -
|
17 |
et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo -
|
18 |
dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud -
|
19 |
simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius -
|
20 |
et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei -
|
21 |
simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum -
|
22 |
et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem -
|
23 |
ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos -
|
24 |
contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt -
|
25 |
cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis -
|
26 |
tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti -
|
27 |
et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis -
|
28 |
ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras -
|
29 |
et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei -
|
30 |
et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi -
|
31 |
in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere -
|
32 |
et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor -
|
33 |
verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem -
|
34 |
Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti -
|
35 |
ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini -
|