| Chapter 21 |
1 |
respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites -
|
2 |
vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo -
|
3 |
et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit -
|
4 |
nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit -
|
5 |
et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit -
|
6 |
haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur -
|
7 |
interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient -
|
8 |
qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos -
|
9 |
cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis -
|
10 |
tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum -
|
11 |
terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt -
|
12 |
sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum -
|
13 |
continget autem vobis in testimonium -
|
14 |
ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis -
|
15 |
ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri -
|
16 |
trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis -
|
17 |
et eritis odio omnibus propter nomen meum -
|
18 |
et capillus de capite vestro non peribit -
|
19 |
in patientia vestra possidebitis animas vestras -
|
20 |
cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius -
|
21 |
tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam -
|
22 |
quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt -
|
23 |
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic -
|
24 |
et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum -
|
25 |
et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum -
|
26 |
arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur -
|
27 |
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate -
|
28 |
his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra -
|
29 |
et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores -
|
30 |
cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas -
|
31 |
ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei -
|
32 |
amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant -
|
33 |
caelum et terra transibunt verba autem mea non transient -
|
34 |
adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa -
|
35 |
tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae -
|
36 |
vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis -
|
37 |
erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti -
|
38 |
et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum -
|