| Chapter 4 |
1 |
ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes -
|
2 |
quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius -
|
3 |
reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam -
|
4 |
oportebat autem eum transire per Samariam -
|
5 |
venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo -
|
6 |
erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta -
|
7 |
venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere -
|
8 |
discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent -
|
9 |
dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis -
|
10 |
respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam -
|
11 |
dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam -
|
12 |
numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius -
|
13 |
respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum -
|
14 |
sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam -
|
15 |
dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire -
|
16 |
dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc -
|
17 |
respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum -
|
18 |
quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti -
|
19 |
dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu -
|
20 |
patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet -
|
21 |
dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem -
|
22 |
vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est -
|
23 |
sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum -
|
24 |
spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare -
|
25 |
dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia -
|
26 |
dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum -
|
27 |
et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea -
|
28 |
reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus -
|
29 |
venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus -
|
30 |
exierunt de civitate et veniebant ad eum -
|
31 |
interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca -
|
32 |
ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis -
|
33 |
dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare -
|
34 |
dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius -
|
35 |
nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem -
|
36 |
et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit -
|
37 |
in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit -
|
38 |
ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis -
|
39 |
ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci -
|
40 |
cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies -
|
41 |
et multo plures crediderunt propter sermonem eius -
|
42 |
et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi -
|
43 |
post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam -
|
44 |
ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet -
|
45 |
cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum -
|
46 |
venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum -
|
47 |
hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori -
|
48 |
dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis -
|
49 |
dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus -
|
50 |
dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat -
|
51 |
iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret -
|
52 |
interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris -
|
53 |
cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota -
|
54 |
hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam -
|