| Chapter 10 |
1 |
amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro -
|
2 |
qui autem intrat per ostium pastor est ovium -
|
3 |
huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas -
|
4 |
et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius -
|
5 |
alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum -
|
6 |
hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis -
|
7 |
dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium -
|
8 |
omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves -
|
9 |
ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet -
|
10 |
fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant -
|
11 |
ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus -
|
12 |
mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves -
|
13 |
mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus -
|
14 |
ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae -
|
15 |
sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus -
|
16 |
et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor -
|
17 |
propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam -
|
18 |
nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo -
|
19 |
dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos -
|
20 |
dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis -
|
21 |
alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire -
|
22 |
facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat -
|
23 |
et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis -
|
24 |
circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam -
|
25 |
respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me -
|
26 |
sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis -
|
27 |
oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me -
|
28 |
et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea -
|
29 |
Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei -
|
30 |
ego et Pater unum sumus -
|
31 |
sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum -
|
32 |
respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis -
|
33 |
responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum -
|
34 |
respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis -
|
35 |
si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura -
|
36 |
quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum -
|
37 |
si non facio opera Patris mei nolite credere mihi -
|
38 |
si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre -
|
39 |
quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum -
|
40 |
et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic -
|
41 |
et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum -
|
42 |
omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum -
|