| Chapter 13 |
1 |
ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos -
|
2 |
et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis -
|
3 |
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit -
|
4 |
surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se -
|
5 |
deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus -
|
6 |
venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes -
|
7 |
respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea -
|
8 |
dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum -
|
9 |
dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput -
|
10 |
dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes -
|
11 |
sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes -
|
12 |
postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis -
|
13 |
vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim -
|
14 |
si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes -
|
15 |
exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis -
|
16 |
amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum -
|
17 |
si haec scitis beati eritis si feceritis ea -
|
18 |
non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum -
|
19 |
amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum -
|
20 |
amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit -
|
21 |
cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me -
|
22 |
aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret -
|
23 |
erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus -
|
24 |
innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit -
|
25 |
itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est -
|
26 |
respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis -
|
27 |
et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius -
|
28 |
hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei -
|
29 |
quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret -
|
30 |
cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox -
|
31 |
cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo -
|
32 |
si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum -
|
33 |
filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo -
|
34 |
mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem -
|
35 |
in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem -
|
36 |
dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea -
|
37 |
dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam -
|
38 |
respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges -
|