| Chapter 14 |
1 |
non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite -
|
2 |
in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum -
|
3 |
et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis -
|
4 |
et quo ego vado scitis et viam scitis -
|
5 |
dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire -
|
6 |
dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me -
|
7 |
si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum -
|
8 |
dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis -
|
9 |
dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem -
|
10 |
non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera -
|
11 |
non creditis quia ego in Patre et Pater in me est -
|
12 |
alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado -
|
13 |
et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio -
|
14 |
si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam -
|
15 |
si diligitis me mandata mea servate -
|
16 |
et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum -
|
17 |
Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit -
|
18 |
non relinquam vos orfanos veniam ad vos -
|
19 |
adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis -
|
20 |
in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis -
|
21 |
qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum -
|
22 |
dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo -
|
23 |
respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus -
|
24 |
qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris -
|
25 |
haec locutus sum vobis apud vos manens -
|
26 |
paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis -
|
27 |
pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet -
|
28 |
audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est -
|
29 |
et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis -
|
30 |
iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam -
|
31 |
sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc -
|