| Chapter 2 |
1 |
et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco -
|
2 |
et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes -
|
3 |
et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum -
|
4 |
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis -
|
5 |
erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt -
|
6 |
facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes -
|
7 |
stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt -
|
8 |
et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus -
|
9 |
Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam -
|
10 |
Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani -
|
11 |
Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei -
|
12 |
stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse -
|
13 |
alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti -
|
14 |
stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea -
|
15 |
non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia -
|
16 |
sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel -
|
17 |
et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt -
|
18 |
et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt -
|
19 |
et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi -
|
20 |
sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus -
|
21 |
et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit -
|
22 |
viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis -
|
23 |
hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis -
|
24 |
quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo -
|
25 |
David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear -
|
26 |
propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe -
|
27 |
quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem -
|
28 |
notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua -
|
29 |
viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem -
|
30 |
propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius -
|
31 |
providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem -
|
32 |
hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus -
|
33 |
dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis -
|
34 |
non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis -
|
35 |
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum -
|
36 |
certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis -
|
37 |
his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres -
|
38 |
Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus -
|
39 |
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster -
|
40 |
aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava -
|
41 |
qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia -
|
42 |
erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus -
|
43 |
fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis -
|
44 |
omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia -
|
45 |
possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat -
|
46 |
cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis -
|
47 |
conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum -
|