| Chapter 6 |
1 |
in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum -
|
2 |
convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis -
|
3 |
considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus -
|
4 |
nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus -
|
5 |
et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum -
|
6 |
hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus -
|
7 |
et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei -
|
8 |
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo -
|
9 |
surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano -
|
10 |
et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur -
|
11 |
tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum -
|
12 |
commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium -
|
13 |
et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem -
|
14 |
audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses -
|
15 |
et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli -
|