| Chapter 13 |
1 |
erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus -
|
2 |
ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos -
|
3 |
tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos -
|
4 |
et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum -
|
5 |
et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio -
|
6 |
et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu -
|
7 |
qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei -
|
8 |
resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide -
|
9 |
Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum -
|
10 |
dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas -
|
11 |
et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret -
|
12 |
tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini -
|
13 |
et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam -
|
14 |
illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt -
|
15 |
post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite -
|
16 |
surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite -
|
17 |
Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea -
|
18 |
et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto -
|
19 |
et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum -
|
20 |
quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam -
|
21 |
et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta -
|
22 |
et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas -
|
23 |
huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum -
|
24 |
praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel -
|
25 |
cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere -
|
26 |
viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est -
|
27 |
qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt -
|
28 |
et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum -
|
29 |
cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento -
|
30 |
Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his -
|
31 |
qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem -
|
32 |
et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est -
|
33 |
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te -
|
34 |
quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia -
|
35 |
ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem -
|
36 |
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem -
|
37 |
quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem -
|
38 |
notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari -
|
39 |
in hoc omnis qui credit iustificatur -
|
40 |
videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis -
|
41 |
videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis -
|
42 |
exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec -
|
43 |
cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei -
|
44 |
sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini -
|
45 |
videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes -
|
46 |
tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes -
|
47 |
sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae -
|
48 |
audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam -
|
49 |
disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem -
|
50 |
Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis -
|
51 |
at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium -
|
52 |
discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto -
|