| Chapter 16 |
1 |
pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili -
|
2 |
huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres -
|
3 |
hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset -
|
4 |
cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis -
|
5 |
et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie -
|
6 |
transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia -
|
7 |
cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu -
|
8 |
cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem -
|
9 |
et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos -
|
10 |
ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis -
|
11 |
navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim -
|
12 |
et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes -
|
13 |
die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant -
|
14 |
et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo -
|
15 |
cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos -
|
16 |
factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando -
|
17 |
haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis -
|
18 |
hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora -
|
19 |
videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes -
|
20 |
et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei -
|
21 |
et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani -
|
22 |
et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi -
|
23 |
et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos -
|
24 |
qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno -
|
25 |
media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant -
|
26 |
subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt -
|
27 |
expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos -
|
28 |
clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus -
|
29 |
petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae -
|
30 |
et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam -
|
31 |
at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua -
|
32 |
et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius -
|
33 |
et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo -
|
34 |
cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo -
|
35 |
et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos -
|
36 |
nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace -
|
37 |
Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant -
|
38 |
et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent -
|
39 |
et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem -
|
40 |
exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt -
|