| Chapter 6 |
1 |
quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet -
|
2 |
absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo -
|
3 |
an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus -
|
4 |
consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus -
|
5 |
si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus -
|
6 |
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato -
|
7 |
qui enim mortuus est iustificatus est a peccato -
|
8 |
si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo -
|
9 |
scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur -
|
10 |
quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo -
|
11 |
ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu -
|
12 |
non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius -
|
13 |
sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo -
|
14 |
peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia -
|
15 |
quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit -
|
16 |
nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam -
|
17 |
gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis -
|
18 |
liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae -
|
19 |
humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem -
|
20 |
cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae -
|
21 |
quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est -
|
22 |
nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam -
|
23 |
stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro -
|