| Chapter 7 |
1 |
an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit -
|
2 |
nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri -
|
3 |
igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro -
|
4 |
itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo -
|
5 |
cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti -
|
6 |
nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae -
|
7 |
quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces -
|
8 |
occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat -
|
9 |
ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit -
|
10 |
ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem -
|
11 |
nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit -
|
12 |
itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum -
|
13 |
quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum -
|
14 |
scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato -
|
15 |
quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio -
|
16 |
si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona -
|
17 |
nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum -
|
18 |
scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio -
|
19 |
non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago -
|
20 |
si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum -
|
21 |
invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet -
|
22 |
condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem -
|
23 |
video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis -
|
24 |
infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius -
|
25 |
gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati -
|