| Chapter 13 |
1 |
omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt -
|
2 |
itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt -
|
3 |
nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa -
|
4 |
Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit -
|
5 |
ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam -
|
6 |
ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes -
|
7 |
reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem -
|
8 |
nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit -
|
9 |
nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum -
|
10 |
dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio -
|
11 |
et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus -
|
12 |
nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis -
|
13 |
sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione -
|
14 |
sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis -
|