| Chapter 6 |
1 |
audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos -
|
2 |
an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis -
|
3 |
nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia -
|
4 |
saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum -
|
5 |
ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum -
|
6 |
sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles -
|
7 |
iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini -
|
8 |
sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus -
|
9 |
an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri -
|
10 |
neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt -
|
11 |
et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri -
|
12 |
omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate -
|
13 |
esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori -
|
14 |
Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam -
|
15 |
nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit -
|
16 |
an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una -
|
17 |
qui autem adheret Domino unus spiritus est -
|
18 |
fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat -
|
19 |
an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri -
|
20 |
empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro -
|