| Chapter 12 |
1 |
de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres -
|
2 |
scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes -
|
3 |
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto -
|
4 |
divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus -
|
5 |
et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus -
|
6 |
et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus -
|
7 |
unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem -
|
8 |
alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum -
|
9 |
alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu -
|
10 |
alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum -
|
11 |
haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult -
|
12 |
sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus -
|
13 |
etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus -
|
14 |
nam et corpus non est unum membrum sed multa -
|
15 |
si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore -
|
16 |
et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore -
|
17 |
si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus -
|
18 |
nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit -
|
19 |
quod si essent omnia unum membrum ubi corpus -
|
20 |
nunc autem multa quidem membra unum autem corpus -
|
21 |
non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii -
|
22 |
sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt -
|
23 |
et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent -
|
24 |
honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem -
|
25 |
ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra -
|
26 |
et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra -
|
27 |
vos autem estis corpus Christi et membra de membro -
|
28 |
et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum -
|
29 |
numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores -
|
30 |
numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur -
|
31 |
aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro -
|