| Chapter 3 |
1 |
incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis -
|
2 |
epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus -
|
3 |
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus -
|
4 |
fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum -
|
5 |
non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est -
|
6 |
qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat -
|
7 |
quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur -
|
8 |
quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria -
|
9 |
nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria -
|
10 |
nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam -
|
11 |
si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est -
|
12 |
habentes igitur talem spem multa fiducia utimur -
|
13 |
et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur -
|
14 |
sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur -
|
15 |
sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum -
|
16 |
cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen -
|
17 |
Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas -
|
18 |
nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu -
|