| Chapter 5 |
1 |
scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis -
|
2 |
nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes -
|
3 |
si tamen vestiti non nudi inveniamur -
|
4 |
nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita -
|
5 |
qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus -
|
6 |
audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino -
|
7 |
per fidem enim ambulamus et non per speciem -
|
8 |
audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum -
|
9 |
et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi -
|
10 |
omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum -
|
11 |
scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse -
|
12 |
non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde -
|
13 |
sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis -
|
14 |
caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt -
|
15 |
et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit -
|
16 |
itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus -
|
17 |
si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova -
|
18 |
omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis -
|
19 |
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis -
|
20 |
pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo -
|
21 |
eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso -
|