| Chapter 11 |
1 |
utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me -
|
2 |
aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo -
|
3 |
timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo -
|
4 |
nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini -
|
5 |
existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis -
|
6 |
et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis -
|
7 |
aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis -
|
8 |
alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum -
|
9 |
et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo -
|
10 |
est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae -
|
11 |
quare quia non diligo vos Deus scit -
|
12 |
quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos -
|
13 |
nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi -
|
14 |
et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis -
|
15 |
non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum -
|
16 |
iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier -
|
17 |
quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae -
|
18 |
quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor -
|
19 |
libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes -
|
20 |
sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit -
|
21 |
secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego -
|
22 |
Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego -
|
23 |
ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter -
|
24 |
a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi -
|
25 |
ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui -
|
26 |
in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus -
|
27 |
in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate -
|
28 |
praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum -
|
29 |
quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror -
|
30 |
si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor -
|
31 |
Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior -
|
32 |
Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet -
|
33 |
et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius -
|