| Chapter 13 |
1 |
ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum -
|
2 |
praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam -
|
3 |
an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis -
|
4 |
nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis -
|
5 |
vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis -
|
6 |
spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi -
|
7 |
oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus -
|
8 |
non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate -
|
9 |
gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem -
|
10 |
ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem -
|
11 |
de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum -
|
12 |
salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes -
|