| Chapter 1 |
1 |
Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis -
|
2 |
et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae -
|
3 |
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo -
|
4 |
qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri -
|
5 |
cui est gloria in saecula saeculorum amen -
|
6 |
miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium -
|
7 |
quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi -
|
8 |
sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit -
|
9 |
sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit -
|
10 |
modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem -
|
11 |
notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem -
|
12 |
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi -
|
13 |
audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam -
|
14 |
et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum -
|
15 |
cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam -
|
16 |
ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini -
|
17 |
neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum -
|
18 |
deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim -
|
19 |
alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini -
|
20 |
quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior -
|
21 |
deinde veni in partes Syriae et Ciliciae -
|
22 |
eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo -
|
23 |
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat -
|
24 |
et in me clarificabant Deum -
|