| Chapter 4 |
1 |
dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium -
|
2 |
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre -
|
3 |
ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes -
|
4 |
at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege -
|
5 |
ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus -
|
6 |
quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater -
|
7 |
itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum -
|
8 |
sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis -
|
9 |
nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis -
|
10 |
dies observatis et menses et tempora et annos -
|
11 |
timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis -
|
12 |
estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis -
|
13 |
scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem -
|
14 |
et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum -
|
15 |
ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi -
|
16 |
ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis -
|
17 |
aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini -
|
18 |
bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos -
|
19 |
filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis -
|
20 |
vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis -
|
21 |
dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis -
|
22 |
scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera -
|
23 |
sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem -
|
24 |
quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar -
|
25 |
Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius -
|
26 |
illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra -
|
27 |
scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum -
|
28 |
nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus -
|
29 |
sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc -
|
30 |
sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae -
|
31 |
itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit -
|