| Chapter 6 |
1 |
fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris -
|
2 |
alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi -
|
3 |
nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit -
|
4 |
opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero -
|
5 |
unusquisque enim onus suum portabit -
|
6 |
communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis -
|
7 |
nolite errare Deus non inridetur -
|
8 |
quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam -
|
9 |
bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes -
|
10 |
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei -
|
11 |
videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu -
|
12 |
quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur -
|
13 |
neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur -
|
14 |
mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo -
|
15 |
in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura -
|
16 |
et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei -
|
17 |
de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto -
|