| Chapter 1 |
1 |
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu -
|
2 |
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo -
|
3 |
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo -
|
4 |
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate -
|
5 |
qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae -
|
6 |
in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto -
|
7 |
in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius -
|
8 |
quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia -
|
9 |
ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo -
|
10 |
in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso -
|
11 |
in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae -
|
12 |
ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo -
|
13 |
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto -
|
14 |
qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius -
|
15 |
propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos -
|
16 |
non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis -
|
17 |
ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius -
|
18 |
inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis -
|
19 |
et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius -
|
20 |
quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus -
|
21 |
supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro -
|
22 |
et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae -
|
23 |
quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur -
|