| Chapter 4 |
1 |
obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis -
|
2 |
cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate -
|
3 |
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis -
|
4 |
unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae -
|
5 |
unus Dominus una fides unum baptisma -
|
6 |
unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis -
|
7 |
unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi -
|
8 |
propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus -
|
9 |
quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae -
|
10 |
qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia -
|
11 |
et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores -
|
12 |
ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi -
|
13 |
donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi -
|
14 |
ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris -
|
15 |
veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus -
|
16 |
ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate -
|
17 |
hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui -
|
18 |
tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum -
|
19 |
qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia -
|
20 |
vos autem non ita didicistis Christum -
|
21 |
si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu -
|
22 |
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris -
|
23 |
renovamini autem spiritu mentis vestrae -
|
24 |
et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis -
|
25 |
propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra -
|
26 |
irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram -
|
27 |
nolite locum dare diabolo -
|
28 |
qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti -
|
29 |
omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus -
|
30 |
et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis -
|
31 |
omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia -
|
32 |
estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis -
|