| Chapter 5 |
1 |
estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi -
|
2 |
et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis -
|
3 |
fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos -
|
4 |
aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio -
|
5 |
hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei -
|
6 |
nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae -
|
7 |
nolite ergo effici participes eorum -
|
8 |
eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate -
|
9 |
fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate -
|
10 |
probantes quid sit beneplacitum Deo -
|
11 |
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite -
|
12 |
quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere -
|
13 |
omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est -
|
14 |
propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus -
|
15 |
videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes -
|
16 |
redimentes tempus quoniam dies mali sunt -
|
17 |
propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini -
|
18 |
et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu -
|
19 |
loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino -
|
20 |
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri -
|
21 |
subiecti invicem in timore Christi -
|
22 |
mulieres viris suis subditae sint sicut Domino -
|
23 |
quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis -
|
24 |
sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus -
|
25 |
viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea -
|
26 |
ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo -
|
27 |
ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata -
|
28 |
ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit -
|
29 |
nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam -
|
30 |
quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius -
|
31 |
propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una -
|
32 |
sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia -
|
33 |
verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum -
|