| Chapter 6 |
1 |
filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum -
|
2 |
honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione -
|
3 |
ut bene sit tibi et sis longevus super terram -
|
4 |
et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini -
|
5 |
servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo -
|
6 |
non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo -
|
7 |
cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus -
|
8 |
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber -
|
9 |
et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum -
|
10 |
de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius -
|
11 |
induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli -
|
12 |
quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus -
|
13 |
propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare -
|
14 |
state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae -
|
15 |
et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis -
|
16 |
in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere -
|
17 |
et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei -
|
18 |
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis -
|
19 |
et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii -
|
20 |
pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui -
|
21 |
ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino -
|
22 |
quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra -
|
23 |
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo -
|