| Chapter 1 |
1 |
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater -
|
2 |
his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro -
|
3 |
gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes -
|
4 |
audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes -
|
5 |
propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii -
|
6 |
quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate -
|
7 |
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu -
|
8 |
qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu -
|
9 |
ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali -
|
10 |
ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei -
|
11 |
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio -
|
12 |
gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine -
|
13 |
qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae -
|
14 |
in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum -
|
15 |
qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae -
|
16 |
quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt -
|
17 |
et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant -
|
18 |
et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens -
|
19 |
quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare -
|
20 |
et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt -
|
21 |
et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis -
|
22 |
nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso -
|
23 |
si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister -
|
24 |
qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia -
|
25 |
cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei -
|
26 |
mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius -
|
27 |
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae -
|
28 |
quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu -
|
29 |
in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute -
|