| Chapter 2 |
1 |
volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne -
|
2 |
ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu -
|
3 |
in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi -
|
4 |
hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum -
|
5 |
nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae -
|
6 |
sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate -
|
7 |
radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione -
|
8 |
videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum -
|
9 |
quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter -
|
10 |
et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis -
|
11 |
in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi -
|
12 |
consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis -
|
13 |
et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta -
|
14 |
delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci -
|
15 |
expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso -
|
16 |
nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum -
|
17 |
quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi -
|
18 |
nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae -
|
19 |
et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei -
|
20 |
si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis -
|
21 |
ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris -
|
22 |
quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum -
|
23 |
quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis -
|