| Chapter 4 |
1 |
domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo -
|
2 |
orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione -
|
3 |
orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum -
|
4 |
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui -
|
5 |
in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes -
|
6 |
sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere -
|
7 |
quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino -
|
8 |
quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra -
|
9 |
cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis -
|
10 |
salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum -
|
11 |
et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio -
|
12 |
salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei -
|
13 |
testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli -
|
14 |
salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas -
|
15 |
salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam -
|
16 |
et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis -
|
17 |
et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas -
|