| Chapter 3 |
1 |
propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis -
|
2 |
et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra -
|
3 |
ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus -
|
4 |
nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis -
|
5 |
propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster -
|
6 |
nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos -
|
7 |
ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem -
|
8 |
quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino -
|
9 |
quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum -
|
10 |
nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae -
|
11 |
ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos -
|
12 |
vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis -
|
13 |
ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen -
|