| Chapter 1 |
1 |
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo -
|
2 |
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo -
|
3 |
gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem -
|
4 |
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis -
|
5 |
in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini -
|
6 |
si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant -
|
7 |
et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius -
|
8 |
in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu -
|
9 |
qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius -
|
10 |
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo -
|
11 |
in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute -
|
12 |
ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi -
|