| Chapter 3 |
1 |
fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat -
|
2 |
oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem -
|
3 |
non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum -
|
4 |
suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate -
|
5 |
si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit -
|
6 |
non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli -
|
7 |
oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli -
|
8 |
diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes -
|
9 |
habentes mysterium fidei in conscientia pura -
|
10 |
et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes -
|
11 |
mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus -
|
12 |
diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus -
|
13 |
qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu -
|
14 |
haec tibi scribo sperans venire ad te cito -
|
15 |
si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis -
|
16 |
et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria -
|