| Chapter 4 |
1 |
Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum -
|
2 |
in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam -
|
3 |
prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem -
|
4 |
quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur -
|
5 |
sanctificatur enim per verbum Dei et orationem -
|
6 |
haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es -
|
7 |
ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem -
|
8 |
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae -
|
9 |
fidelis sermo et omni acceptione dignus -
|
10 |
in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium -
|
11 |
praecipe haec et doce -
|
12 |
nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate -
|
13 |
dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae -
|
14 |
noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii -
|
15 |
haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus -
|
16 |
adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt -
|