| Chapter 5 |
1 |
seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres -
|
2 |
anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate -
|
3 |
viduas honora quae vere viduae sunt -
|
4 |
si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo -
|
5 |
quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die -
|
6 |
nam quae in deliciis est vivens mortua est -
|
7 |
et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint -
|
8 |
si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior -
|
9 |
vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor -
|
10 |
in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est -
|
11 |
adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt -
|
12 |
habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt -
|
13 |
simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet -
|
14 |
volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia -
|
15 |
iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan -
|
16 |
si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat -
|
17 |
qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina -
|
18 |
dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua -
|
19 |
adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus -
|
20 |
peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant -
|
21 |
testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando -
|
22 |
manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi -
|
23 |
noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates -
|
24 |
quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur -
|
25 |
similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt -
|