| Chapter 6 |
1 |
quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur -
|
2 |
qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare -
|
3 |
si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae -
|
4 |
superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae -
|
5 |
conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem -
|
6 |
est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia -
|
7 |
nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus -
|
8 |
habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus -
|
9 |
nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem -
|
10 |
radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis -
|
11 |
tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem -
|
12 |
certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus -
|
13 |
praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem -
|
14 |
ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi -
|
15 |
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium -
|
16 |
qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen -
|
17 |
divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum -
|
18 |
bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare -
|
19 |
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam -
|
20 |
o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae -
|