| Chapter 3 |
1 |
hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa -
|
2 |
et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti -
|
3 |
sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate -
|
4 |
proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei -
|
5 |
habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita -
|
6 |
ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis -
|
7 |
semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes -
|
8 |
quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem -
|
9 |
sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit -
|
10 |
tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam -
|
11 |
persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus -
|
12 |
et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur -
|
13 |
mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes -
|
14 |
tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris -
|
15 |
et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu -
|
16 |
omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia -
|
17 |
ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus -
|