| Chapter 4 |
1 |
testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius -
|
2 |
praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina -
|
3 |
erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus -
|
4 |
et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur -
|
5 |
tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple -
|
6 |
ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat -
|
7 |
bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi -
|
8 |
in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius -
|
9 |
festina venire ad me cito -
|
10 |
Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam -
|
11 |
Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium -
|
12 |
Tychicum autem misi Ephesum -
|
13 |
paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas -
|
14 |
Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius -
|
15 |
quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris -
|
16 |
in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur -
|
17 |
Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis -
|
18 |
liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen -
|
19 |
saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum -
|
20 |
Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti -
|
21 |
festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes -
|