| Chapter 1 |
1 |
Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est -
|
2 |
in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia -
|
3 |
manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei -
|
4 |
Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro -
|
5 |
huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui -
|
6 |
si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos -
|
7 |
oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum -
|
8 |
sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem -
|
9 |
amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere -
|
10 |
sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt -
|
11 |
quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia -
|
12 |
dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri -
|
13 |
testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide -
|
14 |
non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate -
|
15 |
omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia -
|
16 |
confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi -
|