| Chapter 3 |
1 |
admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse -
|
2 |
neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines -
|
3 |
eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem -
|
4 |
cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei -
|
5 |
non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti -
|
6 |
quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum -
|
7 |
ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae -
|
8 |
fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus -
|
9 |
stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae -
|
10 |
hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita -
|
11 |
sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus -
|
12 |
cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare -
|
13 |
Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit -
|
14 |
discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi -
|