| Chapter 3 |
1 |
unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum -
|
2 |
qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius -
|
3 |
amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam -
|
4 |
omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus -
|
5 |
et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant -
|
6 |
Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus -
|
7 |
quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis -
|
8 |
nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto -
|
9 |
ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea -
|
10 |
quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas -
|
11 |
sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam -
|
12 |
videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo -
|
13 |
sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati -
|
14 |
participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus -
|
15 |
dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione -
|
16 |
quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen -
|
17 |
quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto -
|
18 |
quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt -
|
19 |
et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem -
|