| Chapter 7 |
1 |
hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei -
|
2 |
cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis -
|
3 |
sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum -
|
4 |
intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha -
|
5 |
et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae -
|
6 |
cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit -
|
7 |
sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur -
|
8 |
et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit -
|
9 |
et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est -
|
10 |
adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech -
|
11 |
si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici -
|
12 |
translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat -
|
13 |
in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit -
|
14 |
manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est -
|
15 |
et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos -
|
16 |
qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis -
|
17 |
contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech -
|
18 |
reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem -
|
19 |
nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum -
|
20 |
et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt -
|
21 |
hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum -
|
22 |
in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus -
|
23 |
et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere -
|
24 |
hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium -
|
25 |
unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis -
|
26 |
talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus -
|
27 |
qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo -
|
28 |
lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum -
|