| Chapter 12 |
1 |
ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen -
|
2 |
aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit -
|
3 |
recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes -
|
4 |
nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes -
|
5 |
et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris -
|
6 |
quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit -
|
7 |
in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater -
|
8 |
quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis -
|
9 |
deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus -
|
10 |
et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius -
|
11 |
omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae -
|
12 |
propter quod remissas manus et soluta genua erigite -
|
13 |
et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur -
|
14 |
pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum -
|
15 |
contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi -
|
16 |
ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua -
|
17 |
scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam -
|
18 |
non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam -
|
19 |
et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum -
|
20 |
non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur -
|
21 |
et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus -
|
22 |
sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae -
|
23 |
et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum -
|
24 |
et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel -
|
25 |
videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur -
|
26 |
cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum -
|
27 |
quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia -
|
28 |
itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia -
|
29 |
etenim Deus noster ignis consumens est -
|