| Chapter 2 |
1 |
fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae -
|
2 |
etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu -
|
3 |
et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum -
|
4 |
nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum -
|
5 |
audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se -
|
6 |
vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia -
|
7 |
nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos -
|
8 |
si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis -
|
9 |
si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores -
|
10 |
quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus -
|
11 |
qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis -
|
12 |
sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari -
|
13 |
iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio -
|
14 |
quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum -
|
15 |
si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano -
|
16 |
dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit -
|
17 |
sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam -
|
18 |
sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam -
|
19 |
tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt -
|
20 |
vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est -
|
21 |
Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare -
|
22 |
vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est -
|
23 |
et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est -
|
24 |
videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum -
|
25 |
similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens -
|
26 |
sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est -
|