| Chapter 3 |
1 |
nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis -
|
2 |
in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus -
|
3 |
si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus -
|
4 |
ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit -
|
5 |
ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit -
|
6 |
et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna -
|
7 |
omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana -
|
8 |
linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero -
|
9 |
in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt -
|
10 |
ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri -
|
11 |
numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam -
|
12 |
numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam -
|
13 |
quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae -
|
14 |
quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem -
|
15 |
non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica -
|
16 |
ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum -
|
17 |
quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione -
|
18 |
fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem -
|