| Chapter 4 |
1 |
unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris -
|
2 |
concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis -
|
3 |
petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis -
|
4 |
adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur -
|
5 |
aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis -
|
6 |
maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam -
|
7 |
subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis -
|
8 |
adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo -
|
9 |
miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem -
|
10 |
humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos -
|
11 |
nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex -
|
12 |
unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum -
|
13 |
ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus -
|
14 |
qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur -
|
15 |
pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud -
|
16 |
nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est -
|
17 |
scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi -
|