| Chapter 2 |
1 |
deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones -
|
2 |
sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem -
|
3 |
si gustastis quoniam dulcis Dominus -
|
4 |
ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum -
|
5 |
et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum -
|
6 |
propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur -
|
7 |
vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli -
|
8 |
et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt -
|
9 |
vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum -
|
10 |
qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti -
|
11 |
carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam -
|
12 |
conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis -
|
13 |
subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti -
|
14 |
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum -
|
15 |
quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam -
|
16 |
quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei -
|
17 |
omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate -
|
18 |
servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis -
|
19 |
haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste -
|
20 |
quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum -
|
21 |
in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius -
|
22 |
qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius -
|
23 |
qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste -
|
24 |
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis -
|
25 |
eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum -
|