| Chapter 1 |
1 |
quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae -
|
2 |
et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis -
|
3 |
quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo -
|
4 |
et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum -
|
5 |
et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae -
|
6 |
si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem -
|
7 |
si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato -
|
8 |
si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est -
|
9 |
si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate -
|
10 |
si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis -
|