| Chapter 3 |
1 |
videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum -
|
2 |
carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est -
|
3 |
et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est -
|
4 |
omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas -
|
5 |
et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est -
|
6 |
omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum -
|
7 |
filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est -
|
8 |
qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli -
|
9 |
omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est -
|
10 |
in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum -
|
11 |
quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum -
|
12 |
non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta -
|
13 |
nolite mirari fratres si odit vos mundus -
|
14 |
nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte -
|
15 |
omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem -
|
16 |
in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere -
|
17 |
qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo -
|
18 |
filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate -
|
19 |
in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra -
|
20 |
quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia -
|
21 |
carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum -
|
22 |
et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus -
|
23 |
et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis -
|
24 |
et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit -
|