| Chapter 17 |
1 |
et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multas -
|
2 |
cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius -
|
3 |
et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem -
|
4 |
et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius -
|
5 |
et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae -
|
6 |
et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna -
|
7 |
et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et decem cornua -
|
8 |
bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est -
|
9 |
et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt -
|
10 |
quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere -
|
11 |
et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vadit -
|
12 |
et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam -
|
13 |
hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt -
|
14 |
hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles -
|
15 |
et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguae -
|
16 |
et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt et ipsam igni concremabunt -
|
17 |
Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei -
|
18 |
et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super reges terrae -
|